[127] EPISTOLA XXVII. IUSTUS LIPSIUS HADRIANO VANDER-BURCH. Grata mihi memoria mei tua, quam & scriptione & munere testaris. Sed munus ipsum, id est libellum, nondum accepi, & negat latrix se habere: itaque de eo nondum aliud possum, quam me expectare. Ego vero & te & fratrem tuum illic amo, & hunc, qui hic est, colo, valde in me benignum & pronum. Saepe jam experior. De Republica nihil tango, nec opus est, nec in animo lubet: privatim inter nos amemus, quod facturum me spondeo, & a me quoque hoc nuncia (cum salute) tuo fratri Decano. V. CL. Vale. Lovanii prid. Id. Febr. MDXCV. |